

Liber Primus Samuelis*
Caput 2: Versus 33
Ut deficiant.[RAB.]Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Haec autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quae a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi.